Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.24.1 Cic. Fam. 9.24.4 (English) >>Cic. Fam. 9.25.1

9.24.3 sed me hercule, mi Paete, extra iocum moneo te, quod pertinere ad beate vivendum arbitror, ut cum viris bonis, iucundis, amantibus tui vivas. nihil est aptius vitae, nihil ad beate vivendum accommodatius. nec id ad voluptatem refero sed ad communitatem vitae atque victus remissionemque animorum, quae maxime sermone efficitur familiari, qui est in conviviis dulcissimus, ut sapientius nostri quam Graeci ; illi συμπόσια aut σύνδειπνα, id est compotationes aut concenationes, nos 'convivia,' quod tum maxime simul vivitur. vides ut te philosophando revocare coner ad cenas. cura ut valeas ; id foris cenitando facillime consequere.

9.24.4 sed cave, si me amas, existimes me, quod iocosius scribam, abiecisse curam rei p. sic tibi, mi Paete, persuade, me dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei cives salvi liberique sint. nullum locum praetermitto monendi, agendi, providendi ; hoc denique animo sum ut, si in hac cura atque administratione vita mihi ponenda sit, praeclare actum mecum putem. etiam atque etiam vale.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.24.1 Cic. Fam. 9.24.4 (English) >>Cic. Fam. 9.25.1

Powered by PhiloLogic